- DEUS
- DEUSlaudandus super omnia in saecula. Ac Dei quidem laus semper in toto animo, universaque nostra cogitatione versari debet. Quidquid sine Eius communione facias, id vero factum ne putes Quanto magis appellendus animus ad eas modulationes, quae quantum illius complectuntur, tantum Eius concipiunt Divinitatis: fiuntqueve illorum affines concentuum, qui caelestibus anfractibus atque rotationibus sunt ab Opifice artributi. Dicitur autem Dei laudatio a Graecis ὕμνος, a Latinis celebratio. Unus igitut. Ille cum sit, idemqueve Trinus, vel ut solum canere, vel personas seorsim celebrare ius est homini Christiano: additis verecunde proprietatibus Non ut disputatores morosi, sed ut pii Poetae facere consuevêre. Id quod post alios multos nos quoque conati sumus. Namque in Deum Patrem hymnum cum scriberemus: tamquam rerum omnium conditorem, ab orbis ipsius creatione ad nos nostraqueve duximus. Deum vero Filium, Dominum nostrum Iesum Christum, tamquam humani generis Servatorem. In quo abduximus animum nostrum a corporis carcere ad liberos campos contemplationis, quae me in illum transformaret. Tum autem Sanctissimi Spiritus ineffabilis vigor ille tanto ardore celebratus est, ut, cum levissimis numeris esset inchoatus hymnus, repentino divini ignis impetu conflagrarit. In Deo quidquid est, ipsement est Deus: cognitionis autem nostrae imbecillitate, horum inferiorum exemplo atque imagine, quasi multa distinguuntur: Intellectus, a quo Voluntas; post quam Potentia. Verum neque ante neque post quicquam. Sed non solum, verum etiam unum. A quo duo duxêrunt Veteres maxima rerum actionumqueve omnium principia, Naturam et Fortunam. Natura enim est, Potentia Dei: Fortuna vero Voluntas etc. Verba sunt Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 112. Quid autem de se sciri quove modo â nobis coli velit unicum hoc nostrum ςέβα???μα, ex Verbo eius petendum Rom. c. 1. v. 16. est virtus dei in salutem omnium credentium in ipsum sive ex Iudaeis primum sive deinde ex gentilibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.